monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 24, 1
Tradunt quoque argumentum veteres quo luna cuiusque aetatis quot horis luceat exploretur, quia enim prima luna, inquiunt, quatuor punctos lucet, adiicitur hic numerus a secunda luna quotidie usque ad plenilunium, detrahiturque dehinc paribus spatiis in diminutionem. Et ideo si nosse vis luna secunda quot horas luceat, multiplica per quatuor duo, fiunt octo; partire per quinque, quia quinque puncti horam faciunt; quinquies asse quinquis, et remanent tres; horam ergo et tres punctos lucet luna secunda. Item multiplica tria per quatuor, fiunt duodecim; partire per quinque; quinquies bini decus, et remanent duo; duas horas et totidem punctos tertia luna lucet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below