monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 20, 4
Nam cognita quota sit in Calendas luna, facile etiam caeteris cuiusque mensis diebus qua sit aetate, cantato ipso mense et concurrentibus digitis, apparebit. Sunt autem anni tres circuli decennovenalis, in quibus idem argumentum stabilitatem sui tenoris conservare nequeat: octavus videlicet, undecimus, et nonus decimus, cui causam notandi varia facit ac dispersa per annum embolismorum insertio. Siquidem anno octavo luna Calendarum Maiarum iuxta rationem quidem argumenti XXVIII computatur, sed propter embolismum, qui in Martio mense inseritur, XXVII probatur existere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below