monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 17, 4
Denique orbem lunae, quoties plenissimus est, contra solem cernis oppositum, humilem videlicet sole sublimi, et sublimem humili, quia nimirum cum sole aestivum tenente circulum plena est, ipsa tenet brumalem; cum sole devexo in brumalem plena est, ipsam solstitiali scandere circulo nox longissima prodit; at cum iste aequinoctium in plenilunio, tum illa alterum servat, et quot partibus sol aequinoctium, vel solstitium, quod nuperrime lustraverat transiit, totidem partibus luna plena, ve aequinoctium, vel solstitium, quod contra est, paret esse transgressa.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below