monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 15, 1
Antiqui autem Anglorum populi (neque enim mihi congruum videtur, aliarum gentium annalem observantiam dicere, et meae reticere) iuxta cursum lunae suos menses computavere; unde et a luna Hebraeorum et Graecorum more nomen accipiunt. Si quidem apud eos luna mona, mensis monath appellatur. Primusque eorum mensis, quem Latini Ianuarium vocant, dicitur Giuli.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below