monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 1, 11
Est et alterius modi computus, articulatim decurrens: qui, quoniam specialiter ad Paschae rationem pertinet, cum ad hanc ex ordine ventum fuerit, opportunius explicabitur. Potest autem et de ipso quem praenotavi computo quaedam manualis loquela, tam ingenii exercendi quam ludi agendi gratia figurari: qua litteris quis singillatim expressis verba, quae iisdem litteris contineantur, alteri qui hanc quoque noverit industriam, tametsi procul posito, legenda atque intelligenda contradat, vel necessaria quaeque per haec occultius innuendo significans, vel imperitos quosque quasi divinando deludens.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below