monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 11, 1
Lectio sancti Evangelii, quam modo, fratres, audivimus, magnum nobis et in Domino et in servo dat perfectae humilitatis exemplum. In Domino quidem, quia cum sit Dominus non solum ab homine servo baptizari, sed etiam ipse ad hunc baptizandus venire dignatus est. In servo autem, quia cum sciret praecursorem se ac baptistam Salvatoris sui esse destinatum, memor tamen propriae fragilitatis iniunctum sibi humiliter excusavit officium, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Sed quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur, et Dominus qui in forma hominis propter homines instruendos humilis apparuit, mox a Deo Patre quantum super homines, imo etiam quantum super angelos, et super omne quod creatum est emineret, apparuit voce lapsa ad eum huiusmodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Et fidelissimus atque humillimus servus ille Ioannes, qui baptizari a Domino, quam Dominum baptizare magis adoptavit, et ipsum baptizare Dominum, et apertis suae mentis oculis descendentem super eum Spiritum prae caeteris mortalibus videre promeruit. Verum quia breviter ista praelibavimus, latius iam cuncta exposituri ipsum sacrae lectionis videamus exordium.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below