monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 7, 2
In principio erat Verbum. Neque vero ait, In principio coepit esse Verbum, sed in principio erat Verbum: ut videlicet eum non ex tempore ortum, sed in exortu temporum iam existentem, ac per hoc sine ullo temporis initio de Patre natum monstraret, iuxta quod ipse loquitur in Proverbiis: Dominus possedit me initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio, ab aeterno ordinatus sum. Item fuerunt haeretici qui, tres sanctae Trinitatis personas esse negantes, dicerent: Idem Deus quando vult, Pater est; quando vult, Filius est; quando vult, Spiritus sanctus est; ipse tamen unus est. Quorum destruens errorem, subiungit:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below