monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 19, 2
Et adducunt, inquit, ei surdum et mutum, et deprecantur eum, ut imponat illi manum. Quia ipse surdus Salvatorem agnoscere, mutus rogare nequibat, adducunt eum amici, et pro eius salute Domino supplicant. Sic nimirum, sic in spirituali necesse est curatione geratur, ut si quis humana industria ad auditum confessionemque veritatis converti non potest, divinae pietatis offeratur aspectibus, atque ad sanandum eum supernae manus flagitetur auxilium. Nec tardat coelestis misericordia medici, si intenta precantum non haesitat, nec deficit oratio, unde statim subinfertur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below