monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Sermones, 21, 124, 3
Non ergo dedignatur inhabitare, quod est figurare dignatus: nec indignatur in se carnem contingere, quam coelesti manu ante contrectavit in pulvere. Venit ad faciem tuam, o homo; quia tu ad eius faciem pervenire non poteras: et qui erat invisibilis, factus est pro tua redemptione visibilis. Venit a tuis patribus postulatus. Audi vocem clamantis, Ostende faciem tuam, et salvi erimus. Astat testis innocentiae, assertor pudoris, nec amisisse dolet sponsam, sed gloriatur se agnovisse Deum; sequitur non ut maritus, sed ut famulus, et obsequium se ei gaudet impendere, cui conspicit omnes Angelos deservire. Nascens ergo Christus non invenit locum in diversorio, per quem omnis creatus est locus: et velut peregrinus nascitur, qui totius orbis est Dominus; ut nos coelestis patriae faceret esse municipes. Pannis obvolvitur, ut scissam humani generis unitatem suo redintegraret in corpore, totumque immortalitatis vestimentum purpureo sanguinis colore fulgens in coelestia regna deferret. Nascitur, fratres; ut ipsam, quam primus homo vitiaverat, melioraret naturam. Iacet in pannis; sed regnat in coelis: humiliatur in cunabulis; sed in nubibus tonat: in praesepi ponitur, quia omnis caro fenum, Isaia dicente, monstratur. O fenum, fratres, cuius flos coelestem mutatur in panem, quo vescendo pervenimus ad vitam aeternam!

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein