monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Sermones, 21, 124, 2
Divinum est, fratres charissimi, quod geritur, non humanum. Nunquam est nuda virginitas, quae tegmine pudoris se decoravit. Ad domicilium castitatis angelus mediator advenit; ut regi aulam, Deo templum, et coelesti sponso thalamum procuraret. Nascente enim Domino non est ablata, sed consecrata virginitas; quae ipsa sponsum genuit sui pudoris, ipsa custodi praebet fidele servitium: feta, sed virgo; virgo, sed mater; sterilitate enim caruit, non pudore. Adstat sanctitas, sinceritas, pudicitia, castitas, integritas, fides, et omnes simul adfuere virtutes; ut intrepida famula sui uteri portaret auctorem, et coelestem paritura virtutem, sexus sui victrix, dolorem gemitumque nesciret. Beata fecunditas, quae et honorem acquisivit maternum, et castitatis praemium non amisit.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein