monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Sermones, 21, 124, 1
Ut hodie a me possit, fratres charissimi, maiestas nativitatis Dominicae praedicari, per vos mihi a Domino facultas est impetranda, quatenus ipse verbum in ore sui constituat sacerdotis, nec nostri oris dedignetur officium, qui nostrae carnis hodie dignatus est inire commercium. Non enim, fratres, ineffabile divinae generationis contendimus aperire mysterium; sed nostrae salutis magnum et mirabile gestimus gaudium nuntiare, sicut dixit angelus, Ecce annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Nullum hodie, fratres, conceptus, nullum terreat partus. Ubi enim virginitas concipit, integritas parit, Dei est virtus conscia, non voluptas. Audi angelum dicentem, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Hodie, fratres, non inchoatur deitas, sed humanitas innovatur: hodie natus est non sibi Christus, sed mihi. Accedite ergo ad eum et illuminamini, et vultus vestri non erubescent quia hodie in sole posuit, sicut dixit propheta, tabernaculum suum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein