monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Sermones, 31, 204, 2
Nam iste beatissimus Paulus, sicut in lectione Actuum Apostolorum, cum recitaretur, audivimus, coelesti voce prostratus est. Dum furit ad caulas lupina rabie, dum exosum sibi nomen innocentis Agni persequitur, dum quaerit discerpere aut vexare gregem, audivit altisonam vocem, Saule, Saule, quid me persequeris? Quid frustra insanisti contra nomen meum, et occidisti Martyrem meum? Olim quidem debui perdere te; sed Stephanus meus oravit pro te. Et ille: Quis es, Domine? Et Dominus ad illum: Ego sum, inquit, Iesus Nazarenus quem tu persequeris. Caput de coelo clamat pro membris. Inquietatur corpus; et de coelo intonat Christus, Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Quid est quod rugientis poli mugit arcanum, et contra saevitiam Pauli militia conqueritur coeli; nisi ut qui non crediderat resurgentem, saltem crederet in coelo sedentem? Nam dicitur Ananiae: Accede ad eum, et signa eum charactere meo: multa enim patietur pro nomine meo. Et ille: Domine, audivi a multis de viro hoc, quia multa mala fecit sanctis tuis. Ait illi Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein