monumenta.ch

Augustinus Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 90, 1
Audistis Dominum dicentem, Qui me odit, et Patrem meum odit; qui superius dixerat, Haec facient vobis, quia nesciunt eum qui misit me. Non itaque dissimulanda nascitur quaestio, quomodo possint odisse quem nesciunt. Si enim Deum non quod est ipse, sed nescio quid aliud eum suspicantur aut credunt, et hoc oderunt; utique non ipsum oderunt, sed quod sua mendaci suspicione vel vana credulitate concipiunt: si autem quod est, hoc de illo sentiunt, quomodo eum nescire dicuntur? Et de hominibus quidem fieri potest ut eos saepe quos nunquam vidimus, diligamus; ac per hoc nec illud a contrario impossibile est, ut eos quos nunquam vidimus, oderimus. Fama quippe de aliquo sermocinante seu bene seu male, fit non immerito ut amemus vel oderimus ignotum. Sed si fama sit verax, quomodo est de quo vera didicimus, dicendus ignotus? An quia eius faciem non vidimus? Quam cum et ipse non videat, nulli tamen potest potior esse quam sibi. Non igitur in eius facie corporali nobis intimatur cuiusque notitia. Sed tunc nobis ad cognitionem patet, quando eius mores et vita non latet. Alioquin nec seipsum nosse quisquam potest, qui videre faciem suam non potest. Sed utique tanto certius quam notus est aliis ipse se novit, quanto certius interiore conspectu potest videre quod sapit, videre quod cupit, videre quod vivit: quae cum aperiuntur et nobis, tunc vere fit cognitus nobis. Haec itaque quoniam plerumque ad nos de absentibus vel etiam mortuis, sive fama, sive litteris perferuntur; hinc fit ut saepe quos nunquam facie corporis vidimus (non tamen quos omnino nescimus), vel oderimus homines, vel amemus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below