Augustinus Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 76, 5 Quod vero adiunxit, Et sermo quem audistis non est meus, sed eius qui misit me, Patris; non miremur, non paveamus: non est minor Patre, sed non est nisi a Patre; non est impar ipso, sed non est a seipso. Neque enim mentitus est dicendo, Qui non diligit me, sermones meos non servat. Ecce suos dixit esse sermones; numquid sibi ipse est contrarius, ubi rursus dixit, Et sermo quem audistis non est meus? Et fortasse propter aliquam distinctionem, ubi suos dixit, dixit pluraliter, hoc est sermones; ubi autem sermonem, hoc est Verbum, non suum dixit esse, sed Patris, seipsum intelligi voluit. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Non utique suum, sed Patris est Verbum: quomodo nec sua imago, sed Patris; nec suus Filius idem ipse, sed Patris. Recte igitur tribuit auctori quidquid facit aequalis, a quo habet hoc ipsum quod illi est indifferenter aequalis.