monumenta.ch

Augustinus Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 75, 1
Post promissionem Spiritus sancti, ne quisquam putaret quod ita eum Dominus daturus fuerat velut pro seipso, ut non et ipse cum eis esset futurus, adiecit atque ait: Non relinquam vos orphanos; veniam ad vos. Orphani, pupilli sunt. Illud enim graecum eiusdem rei nomen est, hoc latinum: nam et in psalmo ubi legimus, Pupillo tu eris adiutor, graecus habet orphano. Quamvis ergo nos Filius Dei suo Patri adoptaverit filios, et eumdem Patrem nos voluerit habere per gratiam, qui eius Pater est per naturam; tamen etiam ipse circa nos paternum affectum quodammodo demonstrat, cum dicit, Non relinquam vos orphanos; veniam ad vos. Hinc est quod etiam sponsi filios nos appellat, ubi dicit: Veniet hora ut auferatur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt filii sponsi. Quis autem sponsus, nisi Dominus Christus?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below