monumenta.ch

Augustinus Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 30, 1
Evangelii sancti lectionem, de qua pridem Charitati vestrae locuti sumus, ista quae modo lecta est, hodierna consequitur. Dominum loquentem audiebant et discipuli et Iudaei; veritatem loquentem audiebant, et veraces et mendaces; charitatem loquentem audiebant et amici et inimici; bonum loquentem audiebant et boni et mali. Illi audiebant, sed ille discernebat; et quibus sermo prodesset et profuturus esset, videbat et praevidebat. In illis enim qui tunc erant videbat, in nobis qui futuri eramus praevidebat. Nos itaque sic audiamus Evangelium, quasi praesentem Dominum; nec dicamus, O illi felices qui eum videre potuerunt! quia multi in eis qui viderunt, et occiderunt; multi autem in nobis qui non viderunt, et crediderunt. Quod enim pretiosum sonabat de ore Domini, et propter nos scriptum est, et nobis servatum, et propter nos recitatum, et recitabitur etiam propter posteros nostros, et donec saeculum finiatur. Sursum est Dominus: sed etiam hic est veritas Dominus. Corpus enim Domini in quo resurrexit, uno loco esse potest: veritas eius ubique diffusa est. Dominum ergo audiamus, et quod ipse donaverit de verbis eius, et nos dicamus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below