monumenta.ch

Augustinus Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 12, 4
Nullus potest homo redire in matris viscera, et iterum nasci. Sed de ancilla nescio quis natus est? Numquid tunc qui nati sunt de ancillis, redierunt in uterum liberarum, ut denuo nascerentur? Semen Abraham et in Ismael; et ut posset Abraham facere filium de ancilla, uxor auctor fuit. Natus est ex semine viri, et non utero, sed solo placito uxoris. Numquid quia de ancilla, ideo exhaeredatus? Si propterea exhaeredatus quia de ancilla natus est, nulli ancillarum filii admitterentur ad haereditatem. Filii Iacob admissi sunt ad haereditatem: Ismael autem, non quia ex ancilla natus, exhaeredatus, sed quia superbus matri, superbus in filium matris; mater enim eius magis Sara quam Agar. Illius uterus accommodatus, illius voluntas accessit; non faceret Abraham quod Sara nollet: magis ergo ille filius Sarae. Sed quia superbus in fratrem, et superbus ludendo, quia deludendo; quid ait Sara? Eiice ancillam et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Non ergo illum viscera ancillae eiecerunt foras, sed cervix servilis. Et si liber superbus sit, servus est; et quod peius est, malae dominae, ipsius superbiae. Itaque, fratres mei, respondete homini non posse rursus nasci hominem; respondete securi non posse rursus nasci hominem. Quidquid iterum fit, illusio est; quidquid iterum fit, lusus est. Ismael ludit, foras mittatur. Animadvertit enim eos Sara ludentes, ait Scriptura, et dixit Abrahae, Eiice ancillam et filium eius. Displicuit Sarae lusus puerorum; aliquid novum vidit pueros ludere. Nonne optant hoc quae filios habent, videre ludentes filios suos? Vidit illa, et improbavit. Nescio quid vidit in lusu: illusionem vidit in illo lusu, animadvertit servi superbiam; displicuit illi, eiecit foras. Nati de ancillis improbi mittuntur foras, et natus de libera mittitur foras Esau. Nemo ergo praesumat quia de bonis nascitur, nemo praesumat quia per sanctos baptizatur. Qui per sanctos baptizatur, adhuc caveat ne non sit Iacob, sed Esau. Hoc ergo, fratres, dixerim: melius est ab hominibus sua quaerentibus et mundum diligentibus, quod significat nomen ancillae, baptizari et spiritualiter haereditatem quaerere Christi, ut sit tanquam filius Iacob de ancilla, quam baptizari per sanctos et superbire, ut sit Esau foras mittendus, quamvis natus ex libera. Haec, fratres, tenete. Non vos palpamus, nulla spes vestra in nobis sit: nec nobis blandimur, nec vobis; unusquisque suam sarcinam portat. Nostrum est dicere, ne male iudicemur: vestrum est audire, et corde audire, ne exigatur quod damus; imo quando exigitur, lucrum inveniatur, non detrimentum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below