monumenta.ch

Apuleius Apuleius, De mundo, p36, 3
Sic faciles uitium lapsus et palmarum ardua, persicorum rubor, laeuitas mali gignitur, dulcitas fici; et quae infelicia propter infecunditatem uocamus, tamen utilia sunt alio pacto: platani, ut ait poeta, umbras potantibus ministrantes et acuta pinus et rasiles buxi, odora laurus, cupressorum odoratius lignum; tandem omnium animalium agrestium et cicurum, pinnatarum et pedestrium et aquatilium natura gignitur, nutritur, absumitur, parens caelestibus institutis: πᾶν γὰρ ἑρπετὸν πληγῇ νέμεται, ut Heraclitus ait.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below