monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 1, 4
Scivit etiam Abel dividere, qui ex primitivis ovium obtulit sacrificium, docens non terrae munera placitura Deo, quae degeneraverant in peccatore, sed ea in quibus divini gratia mysterii refulgeret. Prophetavit itaque nos per passionem Domini a culpa esse redimendos, de quo scriptum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Unde et de primitivis obtulit, ut primogenitum designaret. Ostendit ergo verum Dei sacrificium nos futuros, de quibus Propheta ait: Afferte Domino filios arietum, Meritoque Dei iudicio comprobatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below