monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 1, 2
Itaque dum illi forsitan veniunt, ad istos qui propositi sunt, deflectamus agricolas, quorum alter, hoc est Cain, a fructibus terrae: alter autem, Abel videlicet, ex primitivis ovium suarum hostiam Domino obtulit. Nihil invenio quod in specie munerum reprehendam, nisi quod et Cain munera sua displicuisse cognovit, et Dominus dixit: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti (Ibid., 7).

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below