monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, A, 2
Quid enim discas, imperator Auguste, quam ab ipsis incunabulis pio fovisti semper affectu? Priusquam te, inquit, formarem in utero matris tuae, novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te. Santificatio ergo non traditur, sed infunditur; et ideo divina dona custodi. Quod enim nemo te docuit, utique Deus auctor infudit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below