Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 45 Symmachus tamen et Aquila interpretati sunt, quod Christus dicat ad Ecclesiam: Quae sedes in hortis, hoc est, iam in hortis sedes, superno digna paradiso; et ideo Vocem tuam insinua mihi, cui amici intendunt. Ego quoque eam audire desidero. Coepit in hortis esse Ecclesia, postquam in hortis passus est Christus.