monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 122 > sluMscr.Dresd.A.145.b.134 > sectio 3 > sectio 10 > bnf17226.218 > bnf10439.36 r > sectio 5 > bsbClm6436.10 > sectio 7 > bnf10439.236 r > sectio 20 > sectio 7 > sectio 16 > uwbM.p.th.q.1a.219 > sectio 9 > sectio 2 > csg48.47 > uwbM.p.th.q.1a.12 > bsbClm6224.60 > sectio 80 > Psalmi, 2 > bnfGrec107.275 > bnf8562.15 > bnf17226.92 > tblHarleyMS1775.19v > bnf10439.200 v > ad Romanos, 11 > sectio 14 > sectio 15 > bnf11947.150 r > bnfGrec107.117 > csg102.279 > csg48.272 > sectio 3 > sectio 31 > csg48.271 > sectio 9 > bnf9389.59 > csg7.94 > bnf10439.235 r > 8 > sectio 2 > bsbClm6224.172 > csg75.821 > csg48.69 > sectio 23 > sectio 2 > sectio > sectio 9 > sectio 18 > sectio 16 > Psalmi, 131 > bsbClm6224.18 > Ioannes, 8 > uwbM.p.th.f.12.18 > sectio > csg48.384 > bsbClm6224.274 > csg68.316 > 221 > sectio 23 > sectio 8 > uwbM.p.th.q.1a.26 > sectio 10 > sectio 2 > sectio 4

Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 43
His igitur fructibus delectata Ecclesia dicit ad Christum: Qui sedes in hortis, amici intendentes sunt voci tuae: vocem tuam insinua mihi. Delectabatur enim quod in hortis Christus sedebat: et in hortis positi amici intendebant voci eius. Sed quia amici illi de coelestibus erant Archangeli, vel Dominationes, et Throni (homines enim expulsi de paradiso fuerant propter inobedientiam coelestium mandatorum, atque ideo adhuc Ecclesia vocem eius non poterat, quam cupiebat, audire), ideo ait: Vocem tuam insinua mihi. Unde et nos si volumus eum in nobis sedere, simus horti clausi atque muniti, feramus virtutum flores, gratiae suavitatem; ut disputantem cum Angelis Dominum Iesum audire possimus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below