monumenta.ch > Hieronymus > Matthaeus, 5 > sectio 65 > csg102.278 > csg42.106 > Exodus, 2 > sectio 48 > bnfGrec107.743 > bsbClm6224.57 > uwbM.p.th.q.1a.24 > sectio 11 > sectio 44 > sectio 13 > sectio 33 > sectio 56 > bnf9389.134 > sectio 23 > bnfNAL1585.27 > 10 > csg51.252 > sectio 5 > sectio 4 > sectio 22 > uwbM.p.th.f.12.19 > csg75.744 > csg51.68 > sectio 7 > sectio 16 > bnf10439.233 v > bnf9389.49 > sectio 15 > sectio 2 > sectio 33 > sectio 20 > sectio 23 > sectio 43 > csg51.53 > 67 > csg7.91 > uwbM.p.th.f.69.3 > csg51.41 > 2 > csg48.176

Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 27
Sequitur versus ultimus: Erravi sicut ovis quae perierat: vivifica servum tuum; quoniam mandata tua non sum oblitus. Graecus habet: Quaere servum tuum, hoc est, ζῆτησον: et potuit falli scriptor, ut scriberet ζήσον, quod est vivifica. Sensus quidem uterque constat, sed opportunior est huic loco: Quaere servum tuum; quoniam ovis quae erravit quaerenda est a pastore, ne pereat. Ideo dicit, Erravi. Dic et tu iniquitates tuas, ut iustificeris. Quod lapsum fateris, in eo tibi cum omnibus commune consortium est; quia nemo sine peccato: negare hoc, sacrilegium est; solus enim Deus sine peccato est. Confiteri hoc Deo, impunitatis remedium est. Erravi, inquit: sed qui erravit, in viam potest redire, in viam revocari potest. Et pulchre addidit: Sicut ovis quae perierat; non enim perit qui agnoscit errorem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below