Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 26 Adiuvant autem iudicia Dei sanctos, cum bonis operibus renumeratio vitae confertur aeternae. Beatus qui dicit: Et iudicia tua adiuvabunt me. Ego infirmus, ego peccator timeo iudicia Dei propter conscientiam delictorum: mihi terrorem adferunt, me exagitant: sanctos adiuvant. Sed tamen iuvabunt etiam peccatorem, licet diverso modo. Sanctus adiuvabitur, dum probatur: peccator adiuvabitur, dum humiliatur, dum castigatur; ut peccata solvat duplicia: dum opus eius exuritur, ut ipse salvus fiat, sic tamen quasi per ignem. Fortassis etiam sic convenit sensus: Si dignus fuero iudicio, dignus ero ut exuar a consortiis impiorum; quoniam Non resurgunt impii in iudicium. Et iuvabunt me iudicia; quoniam qui credit in Domino, non iudicatur. Proderit illi fides, et suffragabitur ad veniam, etiam si qua in operibus offensa sit.