Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 17 Sequitur versus tertius: Eructabunt labia mea hymnum; cum docueris me iustificationes tuas. Eructavit hymnum, qui potest dicere: Bonus enim odor Christi sumus Deo. Et bene eructat, qui plurima et suavia praecepta Domini gustaverit. Eructat hymnum, qui eructaverit verbum. Denique et David ante eructavit verbum bonum, hic eructat hymnum. Bonum enim panem gustavit, qui de coelo descendit: bonum panem, quem si quis manducaverit, non morietur in aeternum. Habet verbum Dei epulas suas: alias fortiores, ut est Lex, et Evangelium; alias suaviores, ut sunt psalmi et Cantica canticorum. Eructabat hymnum Ecclesia, vel anima pia, cui dicebat Deus Verbum: Insinua mihi vocem tuam; quia vox tua suavis est. Eructabat hymnum, cui dicebat: Favum distillant labia tua, o sponsa: mel et lac sub lingua tua.