Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 15 Sunt maximae et verae fidei dignitates, sunt honorum diversi et apud Christum ordines: Posuit Deus in Ecclesia primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores. Sed istae administrantium dignitates. Sunt etiam privatorum, ut est pietas, iustitia, sobrietas, castimonia, disciplina. Sunt etiam orationis dignitates: si pro vidua roges, si roges pro pupillo, si roges pro misericordi, si roges pro nimium devoto ac fideli: si roges in tribulatione, roges cum dolore, si moesto et ipse qui rogas compatiaris affectu, intrat oratio tua Dei gratiam: intrat domum eius, si tecum Ecclesia deprecetur, si populus universus imploret; ut Domini inclinet favorem.