Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 6 Ascendebat itaque non corporaliter; neque enim propheta tantus precationem suam petebat Deo corporaliter appropinquare: nam qui ita putat, utique is Deum certo in aliquo loco ac sede concludit, ut diffusiorem locum in quo Deus sit arbitretur; cum utique invisibilis, ineffabilis, incomprehensibilis impleat omnia, et divinitatis in eo habitet plenitudo. Legi Moysen appropinquasse Deo, cum Legem acciperet: sed solita David verecundia non semetipsum, sed orationem suam Deo appropinquare postulat; ut videatur ordo quidam esse distinctus, quod ii qui perfectiores sunt, ipsi appropinquent Deo, sequentis autem ordinis iusti viri satis habeant si eorum appropinquet oratio.