monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 1, 1
Superiori libro evidentibus testimoniis Scripturarum docuimus apostolos et prophetas, illos ad prophetandum, hos ad evangelizandum a sancto Spiritu, sicut a Patre et a Filio destinatos: nunc adiicimus quod omnes iure mirentur, et dubitare non possint, quod Spiritus super Christum; et quod sicut ille Spiritum misit, et Filium Dei Spiritus misit. Dicit enim Filius Dei: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus, misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visum. Quod cum de libro Esaiae legeret, ait in Evangelio: Hodie completa est haec Scriptura in auribus vestris; ut de se dictum esse signaret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below