monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, 8, 107
Aliud est igitur secundum divinam substantiam, aliud secundum susceptionem carnis Filium nominari: nam secundum generationem divinam Deo Patri aequalis est Filius, et secundum susceptionem corporis Deo Patri servus est; quia formam servi, inquit, accepit: unus tamen atque idem est Filius. Contra autem sancto patriarchae David secundum gloriam suam Dominus est, secundum corporalis successionis seriem filius est, non deficiens a se, sed nostrae ius sibi adoptionis acquirens.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below