monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, 1, 2
Sed quoniam mens prava quorumdam serendis intenta quaestionibus, stylo lacessit uberiore confici; tuae quoque pia me cura clementiae ad caetera vocat, volens in pluribus experiri, quem in paucis probasti; ea quae perstricta paucis superius sunt, placuit mihi paulo latius exsequi; ne ea quasi diffidentia assertionis deseruisse potius, quam securitate fiduciae proposuisse videamur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below