monumenta.ch

Alcuinus Alcuinus, de Rhetorica, 45
K. Quae est prudentia? A. Rerum et naturarum scientia. K. Quot habet partes? A. Tres: memoriam, intellegentiam, providentiam. K. Harum quoque definitiones dicito. A. Memoria est, per quam animus repetit illa quae fuerunt: intellegentia, per quam ea perspicit quae sunt: providentia, per quam futurum aliquid praevidetur ante quam fiat. K. Iustitiae rationem expone. A. Iustitia est habitus animi unicuique rei propriam tribuens dignitatem: in hac divinitatis cultus et humanitatis iura et aequitas totius vitae conservatur. K. Eius quoque partes pande. A. Partim illa est ex naturae iure, partim ex consuetudinis usu. K. Quomodo ex naturae iure? A. Quia partes illius quaedam naturae vis inserit, ut relegionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem. K. De his singulis lucidius aperi. A. Relegio est, quae superioris cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam ceremoniamque affert: pietas, per quam sanguine coniunctis patriaeque benivolis officium et diligens tribuitur cultus: gratia, in qua amicitiarum et officiorum alterius memoria et remunerandi voluntas continetur: vindicatio, per quam vis aut iniuria et omnino omne quod offuturum est defendendo aut ulciscendo propulsatur: observantia, per quam homines aliqua dignitate antecedentes cultu quodam et honore dignantur: veritas, per quam ea quae sunt aut ante fuerunt aut futura sunt dicuntur. K. Quomodo ex consuetudinis usu iustitia servatur? A. Ex pacto, pari, iudicato et lege. K. Plus quaero et de his quoque. A. Pactum est, quod inter aliquos convenit: par in omnes aequabile est: iudicatum, quod alicuius magni viri aut aliquorum sententiis constitutum est: lex est omni populo scriptum ius, quid cavere vel quid observare debeat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below