monumenta.ch

Alcuinus Alcuinus, de Rhetorica, 29
K. Haec argumenta quae dixisti necessaria sunt: iam probabilia quoque dic. A. Probabilia sunt, quae fere fieri solent, ut "si mater est, diligit filium: si avarus est, neglegit ius iurandum". K. Num probabilia semper vera sunt? A. Alia vera in opinione, alia in similitudine: in opinione, ut "inferna esse sub terra": similitudo in contrariis et in paribus spectatur. K. Quomodo in contrariis et in paribus? A. In contrariis hoc modo: "nam si his, qui inprudenter laeserunt, ignosci convenit, illis, qui necessario profuerunt, haberi gratiam non oportet". Ex pari sic: "nam ut locus sine portu navibus esse non potest tutus, sic animus sine fide stabilis amicis non potest esse". K. An omnis argumentatio ex his tantum locis confirmatur, ornatur et consideratur? A. Sunt quoque argumentationes, quae per inductionem vel ratiocinationem tractantur, sed hae magis ad philosophos pertinent. K. Dic tamen de illis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below