monumenta.ch

Alcuinus Alcuinus, de Rhetorica, 22
K. Ecce habeo quo modo exordiri debeat causa, nunc narrationis textum expone. A. Narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio, quae tria debet habere, id est ut brevis, ut aperta, ut probabilis sit. Brevis erit, si unde necesse est, inde initium sumat, et non ab ultimo repetetur, et si cuius rei satis erit summam dixisse, eius partes non dicentur; nam saepe satis est quid factum sit dicere, ut ne narres quemadmodum sit factum: et si non longius quam opus est in narrando procedetur, et si nullam in rem aliam transiet oratio, et si ita dicetur, ut nonnumquam ex eo quod dictum sit, id quod non sit dictum intellegatur, et si non modo id quod obest, verum etiam id quod nec obest nec adiuvat praeteribitur: et non minus rerum non necessariarum quam verborum multitudine supersedendum est. Aperta autem narratio poterit esse, si ut quidque primum gestum erit, ita primum exponetur, et rerum ac temporum ordo servabitur, ut ita narrentur res, ut gestae erunt aut ut potuisse geri videbantur. Hic erit considerandum, ne quid perturbate, ne quid contorte dicatur, ne quam in aliam rem transeatur. Probabilis erit narratio, si in ea videbuntur inesse quae solent apparere in veritate, si personarum dignitates servabuntur, si causae factorum exstabunt, si fuisse facilitates faciundi videbuntur, si tempus idoneum, si spatii satis, si locus oportunus ad eandem rem, qua de re narrabitur, fuisse ostendetur, si res et ad eorum qui agent naturam et ad vulgi rumorem et ad eorum qui audient opinionem accommodabitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below