monumenta.ch

Alcuinus Alcuinus, de Rhetorica, 14
Remotio criminis est, cum eius intentio facti, quod ab adversario infertur, in alium aut in aliud crimen demovetur. Id fit bipertito; nam tum causa, tum res ipsa removetur; causae remotionis hoc nobis exemplo sit: Rhodii quosdam legarunt Athenas: legatis quaestores sumptum, quem oportebat dari, non dederant: legati profecti non sunt, accusantur. Intentio "proficisci oportuit": depulsio est "non oportuit": quaestio est "oportueritne": ratio est: "sumptus enim, qui de publico dari solet, his ab quaestore non est datus": infirmatio est: "vos tamen id, quod publici vobis erat negotii datum, conficere oportebat": iudicatio est: "cum his, qui legati erant, sumptus qui debebatur ex publico non daretur, oportueritne eos conficere nilominus legationem. Ipsius autem rei fit remotio, cum id, quod datur crimini, negat neque ad se neque ad officium suum reus pertinuisse, nec si quod in eo sit delictum, sibi adtribui oportere. Id causae genus est huiusmodi: In eo foedere, quod factum est quondam cum Samnitibus, quidam adulescens nobilis porcum sustinuit iussu imperatoris, foedere autem ab senatu improbato et imperatore Samnitibus dedito, quidam in senatu eum quoque dicit, qui porcum tenuerit, dedi oportere." Intentio est, "dedi oportere": depulsio est "non oportet": quaestio est "oporteatne": ratio "non enim meum fuit officium nec mea potestas, cum id aetatis non habui et privatus essem, et summa cum auctoritate et potestate imperator mandavit, qui videret ut satis honestum foedus feriretur". Infirmatio est: "At enim, quoniam particeps tu factus es in turpissimo foedere summae relegionis, dedi te convenit". Iudicatio est: cum is, qui potestatis nil habuerit, iussu imperatoris in foedere et in tanta religione interfuerit, dedendus sit hostibus necne. Hoc genus causae cum superiore differt, quod in illo concedit se reus oportuisse facere id quod fieri dicat accusator oportuisse, sed alicui rei aut homini eam causam attribuit, quae voluntati suae fuerit inpedimento: in hoc autem non accusare alterum nec culpam in alium transferre debet, sed monstrare eam rem nihil ad se nec ad suam potestatem neque ad officium suum pertinuisse aut pertinere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below