monumenta.ch

Alcuinus Alcuinus, de Rhetorica, 9
K. Sed legales nunc constitutiones exemplis confirma. A. Considerandum est, sicut iam dixi, in ratione an in scripto sit controversia. Nam scripti controversia est ea, quae ex scripta lege nascitur, hoc modo: Lex: "qui in adversa tempestate navem reliquerint, omnia amittant, et eorum sint onera et navis qui remanserint in ea". Duo quidam cum in alto navigarent, cum alterius navis et alterius onus esset, naufragum quendam natantem misericordia moti sustulerunt in navem. Postea [cum] aliquanto plus ipsos quoque tempestas vehementius iactare coepit, usque adeo, ut dominus navis, cum idem gubernator esset, in scapham confugeret, quae religata navi cohaerebat (et inde quantum potuit navi opitulabatur), ille autem, cuius merces erant, in gladium ibidem in navi occumberet; naufragus vero ad gubernacula accessit, navem regebat. Sedata tempestate navis in portum pervehitur. Ille, qui in gladium incubuerat, leviter saucius ex vulnere recreatus est. Navem cum onere horum trium iuxta scriptam legem quisque suam dixit. Et hic ex scripto quaestio nascitur, cuius sit navis, definitionibus adhibitis, quid sit relinquere navem et quid sit remanere in navi. Item ambiguitas saepe in scripta lege facit quaestionem, hoc modo: Meretrix coronam ne habeat; si habeat, publicetur. Hic ambiguitas in scripto est, an meretrix vel corona publicanda sit. Ex contrariis quoque saepe legibus nascitur quaestio, dum de una re alia lex aliter cavet, aliter et altera. Lex: "qui tyrannum occiderit, rem quam volet praemii loco a magistratu roget, et accipiet". Altera: "tyranno occiso quinque quoque eius proximos cognatione magistratus occidito". Alexandrum, qui in Thessalia tyrannidem occupaverat, Thebe uxor sua noctu occidit. Haec filium suum, quem ex tyranno habebat, sibi in praemii loco deposcit. Sunt qui ex lege occidi puerum dicant oportere: sunt qui dicant oportere reddi matri praemii loco. Res in iudicio est. Et hic considerandum est, quae lex ad maiorem utilitatem pertineat, et quae prius esset scripta, et quos quaeque habuisset legislatores. Ex scripto et sententia controversia consistit, cum alter verbis ipsis quae scripta sunt utitur, alter ad id, quod scriptorem sensisse dicet, omnem adiungit dictionem, ut: lex aperire noctu portas vetat. Quidam aperit et amicos in oppidum accipit, ne ab hostibus opprimerentur, si foris mansissent. Accusator solam intendit litteram, defensor sententiam: scriptorem legis pro inimicis claudi, non pro amicis iussisse portas oppidi. Fiunt per ratiocinationem vel definitionem legis quaestiones, dum alia ratione alter scriptum interpretari nititur, alia alter, vel si diverso modo scriptoris sententiam conantur definire; et eiusmodi, ut dixi, ex scripto fiunt quaestiones.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below