monumenta.ch

Alcuinus Alcuinus, de Dialectica, 4, 4
C. Potest ita de infra et supra intelligi? A. Potest. sciendum aliud esse naturale super et subter: aliud vero, quod circa nos est. C. Quod est naturale, et quod circa nos est? A. Naturaliter enim coelum supra est et terra infra, quod migratione nostra mutari non potest. Nostrum autem super et subter migratione commutatur; ut si quis cum in inferioribus fuerit, ad superiora conscendat; aut e superioribus ad inferiora descendat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below