monumenta.ch

Alcuinus Alcuinus, de Dialectica, 1, 2
C. Dic eius quoque definitionem. A. Philosophia est naturarum inquisitio, rerum humanarum divinarumque cognitio, quantum homini possibile est aestimare. Est quoque philosophia honestas vitae, studium bene vivendi, meditatio mortis, contemptus saeculi; quod magis convenit Christianis, qui saeculi ambitione calcata disciplinabili similitudine futurae patriae vivunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below