monumenta.ch

Alcuinus Alcuinus, De virtutibus et vitiis, 31, 1
Ira una est de octo vitiis principalibus, quae si ratione non regitur, in furorem vertitur: ita ut homo sui animi impotens erit [Ms., fiat], faciens quae non convenit. Haec enim si cordi insidit [Ms., insidet], omnem eximit ab eo providentiam facti, nec iudicium rectae directionis [Ms., discretionis] inquirere, nec honestae contemplationis virtutem, nec maturitatem consilii habere poterit, sed omnia per praecipitium quoddam facere videtur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below