monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 73, 8
Considerandum quoque est, quod Abrahae a caede hostium revertenti; quos persecutus est usque Dan, quae hodie Paneas appellatur; non devia Ierusalem, sed oppidum metropoleos Sichem, in itinere fuerit: de quo in Evangelio quoque legimus: Erat autem Ioannes baptizans in Ennon, iuxta Salim, quia aquae erant multae ibi. Nec refert, utrum Salem, an Salim nominetur, cum vocalibus in medio litteris perraro utantur Hebraei, et pro voluntate lectorum, ac varietate, regionem eadem verba diversis sonis atque accentibus proferantur.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein