monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, 44
Diverso quidem modo, in unum tamen concurrere videtur Evangelistarum sententia; Matthaeus enim de sola dixit ficulnea, cum ramus eius tener fuerit hic de arboribus omnibus. Verum sive cum fructus in omnibus virescit arboribus, et ficulnea fecunda iam floret, ut omnis lingua confiteatur Deo, confitente etiam populo Iudaeorum; sperare Domini debemus adventum, quo tamquam temporibus aestivis resurrectionis fructus metentur: sive cum levem fragilemque iactantiam homo iniquitatis tamquam folia Synagogae ramus, induerit, coniicere debemus appropinquare iudicium: nam remunerare fidem Dominus, et delinquendi finem afferre festinat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below