monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, 101
Haec ante Evangelium vel rara, vel nulla. Receperit Tobias oculos, unus est in exemplo; et tamen angeli fuit illa medicina, non hominis. Elias mortuum suscitaverit: ille tamen rogavit et flevit hic iussit. Elisaeus leprosum mundari fecerit; non tamen illic valuit praecepti auctoritas, sed figura mysterii. Non defecerit ad escam viduae esurientis, propheticis se multiplicans farina praeceptis; unam tamen viduam farina illa, vel potius eamdem quoque sacramenti species praefigurata servavit. Sed tamen parva adhuc ista Dominicae testificationis exempla sunt: plenitudo fidei, crux Domini, obitus, sepultura est. Et ideo cum illa superiora dixisset, addidit:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below