monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, 41
Non omnis qui orat, ascendit in montem (est enim oratio quae peccatum facit), sed qui bene orat, a terrenis ad superiora progrediens, verticem curiae sublimis ascendit. At ille non ascendit in montem, qui de saeculi divitiis, aut de honore sollicitus est: non ascendit in montem, qui fundi ius optat alieni. Ascendit ille qui Deum quaerit, ascendit ille qui cursus sui Dominica adiumenta deposcit. Omnes magni, omnes sublimes montem ascendunt; non enim cuicumque propheta dicit: Ascende in montem excelsum, qui evangelizas Sion: exalta in virtute vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem. Non vestigiis multis corporalibus, sed factis sublimioribus in hunc montem ascendas. Sequere Christum, ut ipse esse mons possis: Montes enim in circuitu eius. Quaere in Evangelio, invenies solos cum Domino montem ascendisse discipulos.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below