monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, 26
Fragilitas humanae conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Atque utinam bonorum utrium usum possimus implere; ut sacramentum quod accepimus, reservemus! Levat iniuriam industria, si renovatis utribus nova vina credantur. Et ideo utres hos plenos servare semper debemus; vacuos enim cito tinea et aerugo consumit, gratia servat impletos.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below