monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 4, 11
Quomodo igitur hos laqueos evitabimus; ut possimus et nos dicere: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus? Non dicit: Ego contrivi laqueum: non ausus est hoc dicere David; sed: Adiutorium nostrum in nomine Domini; ut ostenderet unde laqueus solveretur; ut prophetaret quod venturus esset in hanc vitam, qui contereret laqueum fraude diaboli praeparatum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below