monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 10

Hrabanus Maurus Hrabanus Maurus, Martyrologium, 9, 11
III ID. Romae, Proti et Iacinthi, qui erant eunuchi sanctae Eugeniae virginis, et cum ea a Romana urbe Alexandriam venientes ab Heleno episcopo, cui eorum adventus per visionem revelatus est, recepti in monasterio quodam sub virili habitu inter monachos conversabantur; postea vero cum Melanthia quaedam femina malitiosa Eugeniam sub virili habitu degentem masculum suspicans, per eam stuprari desiderasset: sed patefacto arcano Eugenia non vir, sed femina esse comperta est: coacta imperiali praecepto, cum eunuchis suis Romam rediit: ibi simul cum Basilla virgine praedicti duo eunuchi iussu Gallieni Augusti gladio interfecti sunt. Beata vero Eugenia postmodum, hoc est in VIII Kal. Ianuarii, pro Christi nomine passa, cum martyrii corona migravit ad Dominum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below