monumenta.ch

Hrabanus Maurus Hrabanus Maurus, Martyrologium, 8, 23
X KAL. Passio trium fratrum sub Lysia praeside in provincia Lycia, civitate Aegea, hoc est, Claudii, Asterii, Neonis, quos singillatim praeses torqueri praecepit, primum Claudium equuleo suspendi, flammas pedibus ex parte laniatis adhiberi, testa acutissima et candela ardente latera eius aduri; Asterium vero fratrem eius similiter iussit in equuleo suspendi, carbones ardentes sub pedibus eius substerni; tertium fratrem eius, hoc est Neonem, iussit in cervice torqueri, carbones super mitti, et nervis dorsum eius caedere. Mulieres autem, hoc est, Domninam, et Theonillam proiicere in terram, et alapis eas caedi, et capita tondi, et sic carbonibus succendi: ad extremum vero corpora eorum sacco inclusa in mare iussit demergi.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below