monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 2, 33
Vide quam bonus Deus, et facilis indulgere peccatis: non solum ablata restituit, sed etiam insperata concedit. Ille dudum mutus prophetat; haec enim gratia Dei maxima, quod eum qui negaverant, confitentur. Nemo ergo diffidat, nemo veterum conscius delictorum praemia divina desperet. Novit Dominus mutare sententiam, si tu noveris emendare delictum (De poenit., dist. 1, cap. Novit Dominus).

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below