monumenta.ch > Hieronymus > csg48.65

Cassiodorus Cassiodorus, Variae, p10, p20, 15
Nam si opes nostras scaenicis pro populi oblectatione largimur et ea studiosissime consequuntur qui adeo necessarii non habentur, quanto magis illis sine dilatione praebenda sunt, per quos et honesti mores proveniunt et palatio nostro facunda nutriuntur ingenia! Hoc autem praesentibus litterarum magistris venerando coetui vestro praecipimus intimari, ut sicut nos agnoscunt de suis commodis esse sollicitos, ita a se provectus adulescentium enixius noverint nos exigendos.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below