monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Variae, p8, p4, 1
Quamvis spectabilitatis honor unus esse videatur nec in his aliquid aliud nisi tempus soleat anteferri, tamen rerum qualitate perpensa multum his creditum videtur quibus confinales populi deputantur, quia non est tale pacatis regionibus ius dicere, quale suspectis gentibus assidere, ubi non tantum vitia quantum bella suspecta sunt nec solum vox praeconis insonat, sed tubarum crepitus frequenter insultat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below